Postulavi patrem meum alleluia dedit mihi gentes alleluia in hereditatem alleluia
Ego dormivi et somnum coepi et exsurrexi quoniam dominus suscepit me alleluia alleluia
Angelus autem domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum alleluia alleluia
Et ecce terraemotus factus est magnus angelus autem domini descendit de caelo alleluia
Erat autem aspectus ejus sicut fulgur vestimenta ejus sicut nix alleluia alleluia
Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui alleluia