Respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere scio enim quod Jesum quaeris alleluia
Et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto jam sole alleluia
Surrexit enim sicut dixit dominus ecce praecedet vos in Galilaeam ibi eum videbitis alleluia alleluia
Surrexit dominus de sepulcro qui pro nobis pependit in ligno alleluia
Scio quod Jesum quaeritis crucifixum surrexit alleluia
In Galilaea Jesum videbitis sicut dixit vobis alleluia
Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
Christus resurgens ex mortuis jam non moritur mors illi ultra non dominabitur quod enim vivit vivit deo alleluia
Nolite expavescere Jesum Nazarenum quaeritis crucifixum non est hic surrexit alleluia
Et recordatae sunt verborum ejus et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus alleluia