Assumpta est Maria in caelum gaudent angeli laudantes benedicunt dominum
Maria virgo assumpta est ad aethereum thalamum in quo rex regum stellato sedet solio
In odore unguentorum tuorum currimus adolescentulae dilexerunt te nimis
Benedicta filia tu a domino quia per te fructum vitae communicavimus
Pulchra es et decora filia Jerusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut castrorum acies ordinata
Exaltata es sancta dei genetrix super choros angelorum ad caelestia regna
Maria virgo semper laetare quae meruisti Christum portare caeli et terrae conditorem quia de tuo utero protulisti mundi salvatorem
Paradisi portae per te nobis apertae sunt quas hodie gloriosa cum angelis triumphas
Tu regis*
Gloria tibi*