Exaltabuntur cornua justi alleluia
Lux orta est justo alleluia rectis corde laetitia alleluia
Custodiebant testimonia ejus et praecepta ejus alleluia
Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
Majorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quia pro amicis suis
Vos amici mei estis si feceritis quae praecipio vobis dicit dominus
Non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis dicit dominus
In patientia vestra possidebitis animas vestras
Estote fortes in bello et pugnate cum antiquo serpente et accipietis regnum aeternum alleluia