In regeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suae sedebitis et vos judicantes duodecim tribus Israel
Ego vos elegi de mundo quia mundus odio vos habuit
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam
Beati pacifici beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt
Tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos et ante reges et praesides ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
Isti sunt triumphatores et amici dei qui contemnentes jussa principum meruerunt praemia aeterna modo coronantur et accipiunt palmam
Non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat
Beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt