Pontifices almi divina revelatione laetificati Nicolaum tunc praesulem devotissime consecraverunt
Sanctus quidem triticum quod a nautis postulaverat acceptum cum sagacitate distribuere et augeri precibus impetravit
Muneribus datis neci sunt juvenes innocenter addicti quibus domini servus fuit vitae praesidium festinanter
Omnibus se invocantibus benignus adest sanctus Nicolaus gloria tibi trinitas deus
Amavit eum dominus*
Audiens Christi confessor trium juvenum innocentium necem praecucurrit quantocius ad locum quo fuerant plectendi et liberavit eos
Statimque solutos a vinculis usque ad praetorium consulis secum adduxit