Juravit dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
Dixit dominus domino meo sede a dexteris meis
Vir Israelita*
Domine iste sanctus habitabit in tabernaculo tuo operatus est justitiam requiescet in monte sancto tuo
Vitam petiit a te tribuisti ei domine gloriam et magnum decorem imposuisti super eum posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso
Hic accipiet benedictionem a domino et misericordiam a deo salutari suo quia haec est generatio quaerentium dominum
Iste pauper*
Beatus quem elegisti*
Justus ut palma*
Inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum manus enim mea auxiliabitur ei
Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non nocebit eum