Misericordia tua domine magna est super me et liberasti animam meam ex inferno inferiori
Deus iniqui insurrexerunt in me et fortes quaesierunt animam meam
Factus est mihi dominus in refugium et deus meus in auxilium spei meae
Deus ultionum dominus deus ultionum libere egit
Misericordiam et judicium cantabo tibi domine psallam et intellegam in via immaculata quando venies ad me
Perambulabam in innocentia cordis mei in medio domus meae
Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat quia non spernis deus preces pauperum
De profundis clamavi ad te domine domine exaudi vocem meam
Velociter exaudi me domine quia defecerunt sicut fumus dies mei
Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui
Domine in virtute tua laetabitur rex
Cantabimus et psallemus virtutes tuas domine
Dominus regit me et nihil mihi deerit in loco pascuae ibi me collocavit