Domine labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam
Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam humilitatem meam
Eripe me domine ab homine malo*
De ore leonis libera me domine et a cornibus unicornuorum humilitatem meam
Erue a framea deus animam meam*
Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum laetabor ego super eloquia tua
Quasi qui invenit spolia multa
Usquequo exaltabitur inimicus meus super me respice et exaudi me domine deus meus
Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ego autem in misericordia tua speravi
Vide domine afflictionem meam quoniam erectus est inimicus meus
In tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine
Judicasti domine causam animae meae defensor vitae meae domine deus meus
Popule meus quid feci tibi aut quid molestus fui responde mihi
Numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae
Ego gloriam meam non quaero est qui quaerit et judicat
Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum vidit et gavisus est