Erue a framea deus animam meam
Et de manu canis unicam meam
De ore leonis libera me domine
Et a cornibus unicornium humilitatem meam
Ne perdas cum impiis deus animam meam
Et cum viris sanguinum vitam meam
Eripe me domine ab homine malo
A viro iniquo libera me
In die magno festivitatis stabat Jesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
Qui sitit veniat et bibat et de ventre ejus fluent aquae vivae
Vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo quia tempus meum nondum advenit
Quidam enim Judaei dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
Tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
Oves meae vocem meam audient et ego dominus agnosco eas
Multa bona opera operatus sum vobis propter quod opus vultis me occidere
Magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis
Desiderio desideravi pascha manducare vobiscum antequam patiar