Appropinquabat autem dies festus et quaerebant principes sacerdotum quomodo Jesum interficerent sed timebant plebem
Principes sacerdotum consilium fecerunt ut Jesum occiderent dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo
Clarifica me pater apud temetipsum claritate quam habui priusquam mundus fieret
Pater juste mundus te non cognovit ego autem cognovi te quia tu me misisti
Ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam
In die qua invocavi te domine dixisti noli timere judicasti causam meam et liberasti me deus meus
Deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui
Fratres mei elongaverunt a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
Amici mei adversum me appropinquaverunt et proximi mei
Attende domine ad me et audi voces adversariorum meorum numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animae meae