Scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis postquam autem surrexero praecedam vos in Galilaeam ibi me videbitis dicit dominus
Tibi revelavi causam meam domine defensor vitae meae domine deus meus
Missus sum ad oves quae perierant domus Israel dicit dominus
Invocabo nomen tuum domine ne avertas aurem tuam a clamore meo
Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me
Framea suscitare adversus eos qui dispergunt gregem meum
Appenderunt mercedem meam triginta argenteos quos appretiatus sum ab eis
Inundaverunt aquae super caput meum dixi perii invocabo nomen tuum domine deus
Labia insurgentium et cogitationes eorum vide domine
Non haberes in me potestatem nisi desuper datum tibi fuisset
Recordare mei domine tuere me ab his qui persequuntur me
Infirmata est virtus mea in manibus inimicorum meorum
Vide domine et considera quoniam tribulor velociter exaudi me