Discerne causam meam domine ab homine iniquo et doloso eripe me
Dum tribularer clamavi ad dominum de ventre inferi et exaudivit me
Domine vim patior responde pro me quia nescio quid dicam inimicis meis
Dixerunt impii opprimamus virum justum quoniam contrarius est operibus nostris
Nemo tollit a me animam meam sed ego pono eam et iterum sumo eam
Quia ego tecum sum de manu pessimorum liberabo te dicit dominus
Non sis mihi tu formidini spes mea in die afflictionis meae
Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam
Libera me de sanguinibus deus deus meus et exsultabit lingua mea justitiam tuam
Contumelias et terrores passus sum ab eis et dominus mecum est tamquam bellator fortis
Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae
Omnes inimici mei audierunt malum meum domine laetati sunt quoniam tu fecisti
Alliga domine in vinculis nationes gentium et reges eorum in compedibus
Tanto tempore vobiscum eram docens vos in templo et non me tenuistis modo flagellatum ducitis ad crucifigendum
Ancilla dixit Petro vere tu ex illis es nam et loquela tua manifestum te facit