Et apud dominum est merces eorum
Laetamini*
Et gloriamini*
Exsultent justi in conspectu dei
Et delectentur in laetitia
Mirabilis deus in sanctis suis
Deus Israel ipse david virtutem et fortitudinem plebis suae
Justorum autem animae in manu dei sunt
Et non tanget illos tormentum malitiae
Gloria et honore coronasti eum domine
Et constituisti eum super opera manuum tuarum
Posuisti domine super caput ejus
Coronam de lapide pretioso
Magna est gloria ejus in salutari tuo
Gloriam et magnum decorem impones super eum
Justum deduxit dominus per vias rectas
Et ostendit illi regnum dei
Amavit eum dominus et ornavit eum
Stolam gloriae induit eum
Diffusa est gratia in labiis tuis
Propterea benedixit te deus in aeternum
Specie tua et pulchritudine tua
Intende prospere procede et regna
Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem
Adjuvabit eam deus vultu suo
Deus in medio ejus non commovebitur
Audi filia et vide et inclina aurem tuam
Quia concupivit rex speciem tuam
Veni electa mea et ponam in te thronum meum quia concupivit rex speciem