Iste homo ab adolescentia sua partem meruit infirmos curare dedit illi dominus claritatem magnam caecos illuminare et daemones effugare
Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis
Vigilate ergo quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit
Gloria patri et filio et spiritui sancto*
Regnum mundi et omnem ornatum saeculi contempsi propter amorem domini mei Jesu Christi quem vidi quem amavi in quem credidi quem dilexi
Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi
Prudentes virgines aptate lampades vestras ecce sponsus venit exite obviam ei
Media autem nocte clamor factus est
Planxit autem David planctu magno super Saul et Jonathan filium ejus et dixit quomodo ceciderunt fortes in bello et interierunt arma bellica
Montes Gelboe nec ros nec pluvia super vos descendat
Exaudisti domine*
Domine qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo
Domine si conversus*
Si peccaverit in te populus tuus et conversus egerit paenitentiam veniensque oraverit in loco isto
Tu domine universorum qui nullam habes indigentiam voluisti templum tuum fieri in nobis conserva domum istam immaculatam in aeternum domine