Regem regum dominum venite adoremus quia ipse est corona sanctarum virginum
Nova bella virginum dominus elegit ab extremis hominum quas sibi collegit
Pugnant sexu fragiles caelitus imbute sed insuperabiles fidei virtute
Beata militia quae pro rege gloriae de mundi malitia triumphavit hodie
Non armis sed animis istas bellatrices efficit unanimis gratia victrices
Fortiores hostibus feminae fuerunt quae contemptis omnibus omnia vicerunt
Unus enim spiritus acies caelestes fidei divinitus adunavit testes
Prudentes virgines R. Acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus
Deonoto fuit nata placens cunctis deo grata Ursula regalis cujus mire speciei plus mirandae fidei non erat aequalis
Regi magno pulchra nimis desponsatur dum instatur precibus et minis
Virgo desiderium habens castitatis meditatur et miratur rem quasi mysterium suae voluntatis
Deo secum disponente quod tractabat firma mente
Dum statutum nuptiis acceptis induciis tempus prorogatur pro undenis milibus votis consimilibus classis praeparatur
Duce regis filia haec ducuntur milia et unam sequuntur
Prudentes virgines aptate lampades vestras
Ecce sponsus venit exite obviam ei