Gloria patri et filio et spiritui sancto*
Sponsi currit in odore jucunda societas quam attraxit ex amore praegustata suavitas
Ut rosae tot milia rutilant cruore et florent ut lilia niveo candore
His caelestis paradisus adornata floribus angelorum mulcet visus delectat odoribus
Digne gaudent homines angeli laetantur dum victrices virgines caelo coronantur
Istae regi gloriae carae margaritae inventae sunt hodie longuis quaesitae
Quae dum piis mentibus oleum sumpserunt sponso cum prudentibus obviam iverunt
Media nocte clamor factus est R. Ecce sponsus venit exite obviam ei
Apparatu navium decenter expleto ad salutis bravium omnes cursu laeto virgines anhelant nec quod votis gestiunt aliis revelant
Ludere se simulant pelago vagantur invicem se stimulant pariter hortantur
Visionis Ursulae caelitus ostensae sacramento credulae simul inoffensae agone percurso confidunt participes fieri coronae
Caritate vulneratae mori Christo sunt paratae
Opportuni temporis sic hora captata terga findit aequoris juventus optata datis vento ratibus et velis inflatis
Advehuntur litori quo se Rhenus aequori Serenus infundit