Caecilia virgo Almachium exsuperabat Tiburtium et Valerianum ad coronas vocabat
Expansis manibus orabat ad dominum ut eam eriperet de inimico
Cilicio Caecilia membra domabat deum gemitibus exorabat
Domine Jesu Christe seminator casti consilii suscipe seminum fructus quos in Caecilia seminasti
Beata Caecilia dixit ad Tiburtium hodie te fateor esse meum cognatum quia amor dei te fecit esse contemptorem idolorum
Fiat domine cor meum et corpus meum immaculatum ut non confundar
Cantantibus organis Caecilia virgo in corde suo soli domino decantabat dicens fiat domine cor meum et corpus meum immaculatum ut non confundar
Biduanis ac triduanis jejuniis orans commendabat se domino quem timebat
O beata Caecilia quae duos fratres convertisti Almachium judicem superasti Urbanum episcopum in vultu angelico demonstrasti
Caecilia me misit ad vos ut ostendatis mihi