Virgo gloriosa semper evangelium Christi gerebat in pectore et non diebus neque noctibus vacabat a colloquiis divinis et oratione
Est secretum Valeriane quod tibi volo dicere angelum dei habeo amatorem qui nimio zelo custodit corpus meum
Credimus Christum filium dei verum deum esse qui sibi talem elegit famulam
Nos scientes sanctum nomen omnino negare non possumus
Caecilia me misit ad vos ut ostendatis mihi sanctum Urbanum quia ad ipsum habeo secreta quae perferam alleluia
Tunc Valerianus perrexit ad antistitem et signo quod acceperat invenit sanctum Urbanum
Triduanas a domino poposci inducias ut domum meam ecclesiam consecrarem
Virgo gloriosa*
Cilicio Caecilia membra domabat deum gemitibus exorabat Almachium exsuperabat Tiburtium et Valerianum ad coronas vocabat
Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum
Caeciliam intra cubiculum orantem invenit et juxta eam stantem angelum domini quem videns Valerianus nimio terrore correptus est