Ecce ego mitto vos*
Tollite jugum*
Dum steteritis*
Estote fortes in bello et pugnate cum antiquo serpente et accipietis regnum aeternum alleluia
Dum steteritis ante reges et praesides nolite praemeditari qualiter respondeatis dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Regem apostolorum dominum*
In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
Haec est generatio quaerentium dominum quaerentium faciem dei Jacob
Laetamini in domino et exsultate justi
Exsultate justi in domino rectos decet collaudatio
Clamaverunt justi et dominus exaudivit eos
Constitues eos principes super omnem terram memores erunt nominis tui domine
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum dicit dominus estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae