Dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis dicit dominus
Tollite jugum meum super vos dicit dominus et discite quia mitis sum et humilis corde jugum enim meum suave est et onus meum leve
Et invenietis requiem animabus vestris
Dum steteritis ante reges et praesides nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
Non enim vos estis qui loquimini sed spiritus patris vestri qui loquitur in vobis
Principes populorum congregati sunt cum deo Abraham
Dedisti hereditatem timentibus nomen tuum domine
Annuntiaverunt opera dei et facta ejus intellexerunt
Exaltabuntur cornua justi alleluia
Beati quos*
Lux orta est justis alleluia rectis corde laetitia alleluia
Quae dedit illis*
Custodiebant testimonia ejus et praecepta ejus alleluia.
Vidi conjunctos viros habentes splendidas vestes et angelus domini locutus est ad me dicens isti sunt viri sancti facti amici dei
Vidi angelum dei volantem per medium caelum voce magna clamantem et dicentem