Verbera carnificum non timuerunt sancti dei morientes pro Christi nomine ut heredes fierent in domo domini
Tradiderunt corpora sua ad supplicia propter dominum
Haec est vera fraternitas
Ecce quam bonum
Sancti estis dicit dominus multiplicabo numerum vestrum ut oretis pro populo meo in loco isto
Dabo sanctis meis*
Scimus quoniam*
Propter testamentum domini et leges paternas astiterunt sancti dei in amore fraternitatis quia unus fuit semper spiritus in eis et una fides
Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum
In circuitu tuo domine lumen est quod numquam deficiet ubi constituisti lucidissimas mansiones ibi requiescunt sanctorum animae
Magnus dominus et laudabilis nimis in civitate dei nostri in monte sancto ejus
Certamen magnum habuerunt sancti dei transierunt per ignem et aquam et salvi facti sunt et coronas acceperunt a domino deo
Isti sunt sancti qui pro testamento dei sua corpora tradiderunt
Adoraverunt*
Venientes autem*
Isti sunt sancti qui passi sunt*
Vindica domine*