Gloria patri et filio et spiritui sancto
Pontifices almi divina revelatione laetificati Nicolaum tunc praesulem devotissime consecraverunt
Sanctus quidem triticum quod a nautis postulaverat acceptum et sagacitate distribuere et augeri precibus impetravit
Muneribus datis neci sunt juvenes innocenter addicti quibus domini servus fuit vitae praesidium festinanter
Justus ut palma florebit sicut cedrus libani
Ex ejus tumba marmore sacrum desudat oleum quo liniti sanatur caeci surdis auditus redditur et debilis quisque sospes resiliit