Hodie sanctissimus confessor Christi Nicolaus plenus tripudio migravit ex hoc mundo hinc exsultemus et laetemur quia reddita est ei corona iustitiae
Et factus est perfectorum consors Christi hodie thronum meruit inter eos quicum Christo sunt hoc saeculum indicaviri
Dum Myrensium quidam antistes pulsus ob invidiam esset de sede sua stillicidium manare statim olei sacri desivit
Tamdiu quippe salutaris ille liquor manare cessavit quousque praesul idem cathedram suam reciperet
Beatus Nicolaus pontificatus infulis decoratus talem se exhibuit ut ab omnibus amaretur
Ecclesiae sanctae frequentans limina sacra pectori mandata condebat sagaciter
Opus bonum decenter exercuit et summam praemii a deo exspectabat
Sancte et juste vivendo ad honorem sacerdotii meruit revelari divinitus
Ex ejus tumbae marmore sacrum resudat oleum quo liniti sanantur infirmi et debilis quisque sospes resiliet
Amavit eum dominus*
Plaudat laetitia
Ecce sacerdos magnus*
O per omnia laudabilem virum cujus meritis ab omni clade liberantur qui ex toto corde quaerunt illum
Summe dei praesul*
Nobilissimis siquidem*
Postquam domi*
Justum deduxit dominus*
Infantia teneriori*
Innocenter*
Juravit dominus*