In tympano et choro in chordis et organo laudate deum
Eterna celi gloria beata spes mortalium celsi tonantis unice casteque proles virginis
Per viscera misericordie dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
Suscepit deus Israhel puerum suum sicut locutus est Abrahe et semini eius et exaltavit humiles usque in secula
Summe deus clemencie mundique factor machine unus potencialiter trinusque personaliter
Clamor meus ad te veniat
Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat quia non spernis deus preces pauperum
In cymbalis benesonantibus laudate deum
Domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania et ait hoc fecit inimicus homo
Colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad comburendum triticum autem congregate in horreum meum
In principio fecit deus celum et terram et plasmavit in ea hominem
Tulit ergo dominus hominem et posuit eum in paradysum voluptatis ut operaretur et custodiret illud
Ade vero non inveniebatur adiutor similis sibi dixit vero deus
In sudore vultus tui vesceris pane tuo dicit dominus ad Adam cum operatus fuis terram non dabit fructus suos sed spinas et tribulos germinabit tibi
Deus deus meus ad te de luce vigilo quia factus es adjutor meus