Erravi sicut ovis que perierat require servum tuum domine quia legem tuam non sum oblitus
Ego enim ex deo processi et veni neque enim a meipso veni sed pater meus ille me misit
Qui me sanum fecit ille mihi praecepit tolle grabatum tuum et ambula in pace
Descendentibus illis de monte precepit eis dicens nemini dixeritis visionem
Nemini dixeritis visionem donec a mortuis resurgat filius hominis
Det tibi deus de rore celi et de pinguedine terre habundanciam serviant tibi tribus populi esto dominus fratrum tuorum
Surgens mane Iacob tulit lapidem quem posuerat capiti suo et erexit in titulum fundensque oleum desuper ait
Et dixit nequaquam ultra vocaberis Iacob sed Israhel erit nomen tuum
Domine labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam