Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-8 of 8 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
D-KNd 215 025v 1 Valde honorandus est beatus Joannes

Valde honorandus est beatus Joannes qui supra pectus domini in cena recubuit

Joannis Evang. V A M 005309 8 Image
D-KNd 215 025v 2 Adoremus regem apostolorum qui privilegio

Adoremus regem apostolorum qui privilegio amoris Joannem dilexit apostolum

Joannis Evang. M I 001013 ? Image
D-KNd 215 025v 3 Venite exsultemus domino jubilemus deo

Venite exsultemus domino jubilemus deo salutari nostro praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei | Quoniam deus magnus dominus et rex magnus super omnes deos quoniam non repellet dominus plebem suam quia in manu ejus sunt omnes fines terrae et altitudines montium ipse conspicit | Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et aridam fundaverunt manus ejus venite adoremus et procidamus ante deum ploremus coram domino qui fecit nos quia ipse est dominus deus noster nos autem populus ejus et oves pascuae ejus | Hodie si vocem ejus audieritis nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto ubi tentaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea | Quadraginta annis proximus fui generationi huic et dixi semper hi errant corde ipsi vero non cognoverunt vias meas quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam | Gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen

Joannis Evang. M IP 909030 * Image
D-KNd 215 025v 4 Joannes apostolus et evangelista virgo

Joannes apostolus et evangelista virgo est electus a domino atque inter ceteros magis dilectus

Joannis Evang. M A 1.1 003494 1 Image
D-KNd 215 025v 5 Supra pectus domini Jesu recumbens

Supra pectus domini Jesu recumbens evangelii fluenta de ipso sacro dominici pectoris fonte potavit

Joannis Evang. M A 1.2 005068 2 Image
D-KNd 215 025v 6 Quasi unus ex paradisi fluminibus

Quasi unus ex paradisi fluminibus evangelista Joannes verbi dei gratiam in toto terrarum orbe diffudit

Joannis Evang. M A 1.3 004451 3 Image
D-KNd 215 025v 7 In omnem terram Exivit sonus

In omnem terram Exivit sonus eorum

Joannis Evang. M W 1. 008097.1 r Image
D-KNd 215 025v 8 Valde honorandus est beatus Joannes

Valde honorandus est beatus Joannes qui supra pectus domini in cena recubuit cui Christus in cruce matrem virginem virgini commendabat

Joannis Evang. M R 1.1 007817 2 Image
Page 1 of 1