Mulier ecce filius tuus ad discipulum autem ecce mater tua
In illo die suscipiam te servum meum et ponam te sicut signaculum in conspectu meo quoniam ego elegi te dicit dominus
In tribulatione invocasti me et exaudivi te et liberavi te
Qui vicerit faciam illum columnam in templo meo dicit dominus et scribam super eum nomen meum et nomen civitatis novae Jerusalem
In illo die suscipiam te servum meum
In ferventis olei dolium missus Joannes apostolus divina se protegente gratia illaesus exivit
Propter insuperabilem evangelizandi constantiam exsilio relegatus divinae visionis et allocutionis meruit crebra consolatione relevari
Occurrit beato Joanni ab exsilio revertenti omnis populus virorum ac mulierum clamantium et dicentium Benedictus qui venit in nomine domini
Constitues eos principes*
Ecce puer meus quem elegi dicit dominus electus meus complacuit sibi in illo anima mea
Iste est Joannes qui supra pectus domini in cena recubuit
Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium ejus
Quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri annuntiaverunt nobis