Et dixit nequaquam vocaberis Jacob sed Israel erit nomen tuum
Domine labia mea aperies et os meum annuntiabit laudem tuam
Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me
Factus est adjutor meus deus meus
Trium puerorum cantemus hymnum quem cantabant in camino ignis benedicentes dominum
Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit
Egressus Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamabat dicens miserere mei domine fili David
Domine dimitte eam quia clamat post nos ait illis Jesus non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel
Ego principium qui et loquor vobis
Qui me misit mecum est et non reliquit me solum quia quae placita sunt ei facio semper
Unus est enim magister vester qui in caelis est Christus dominus
Qui major est vestrum erit minister vester quia omnis qui se exaltat humiliabitur dicit dominus
Ecce ascendimus Jerusalem et filius hominis tradetur ad crucifigendum
Tradetur enim gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum
Factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinu Abrahae