Rogo ergo te pater ut mittas (...)
Malos male perdet et vineam suam locabit agricolis
Malos male perdet et vineam suam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis
Pater peccavi*
Vadam ad patrem meum et dicam ei pater fac me sicut unum ex mercennariis tuis
Fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus mortuus fuerat et revixit perierat et inventus est
Adoremus deum quia ipse fecit nos
Videntes Joseph a longe loquebantur mutuo fratres dicentes ecce somniator venit venite occidamus eum et videamus si prosint illi somnia sua
Cumque vidissent Joseph fratres sui quod a patre cunctis fratribus plus amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacifice loqui unde et dicebant
Dixit Judas fratribus suis ecce Ismaelitae transeunt venite venumdetur et manus nostrae non polluantur caro enim et frater noster est
Cumque abisset Ruben ad puteum et non invenisset eum scissisque vestibus pergens ad fratres ait puer non comparet et ego quo ibo