Beatus vir qui metuit dominum alleluia in mandatis ejus cupit nimis alleluia alleluia alleluia
Potens in terra erit semen ejus generatio rectorum benedicetur
Pretiosa in conspectu domini alleluia mors sanctorum ejus alleluia
In conspectu omnis populi ejus in atriis tuis Jerusalem
Tristitia vestra alleluia converteteur in gaudium alleluia alleluia
Mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra
Filiae Jerusalem venite et videte martyres cum coronis quibus coronavit eos dominus in die sollemnitatis et laetitiae alleluia
Quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te
Lux perpetua lucebit sanctis tuis et aeternitas temporum alleluia alleluia
Justi autem in perpetuum vivent et apud dominum est merces eorum
In servis suis alleluia consolabitur deus alleluia
Judicabit dominus populum suum et in servis suis