Vidi civitatem Jerusalem ornatam et compositam de orationibus sanctorum et ibi
Magnus dominus et laudabilis*
Vidi portam*
Candidi facti sunt*
Sancti tui domine florebunt sicut lilium alleluia et sicut odor balsami erunt ante te alleluia
Sancti et justi in domino gaudete alleluia vos elegit deus in hereditatem sibi alleluia
Fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum alleluia
In caelestibus regnis sanctorum habitatio est et in aeternum requies eorum alleluia
Filiae Jerusalem venite et videte martyrem cum corona qua coronavit eum dominus in die sollemnitatis et laetitiae alleluia alleluia
Justorum animae in manu dei sunt non tanget illos tormentum mortis in pace sunt ea quae possident
Justum deduxit dominus per vias rectas alleluia alleluia
Iste cognovit justitiam et vidit mirabilia magna et exoravit altissimum et inventus est in numero sanctorum alleluia alleluia alleluia
Lux perpetua lucebit sanctis tuis domine alleluia et aeternitas temporum alleluia alleluia alleluia
In tabernaculis justorum*
Vox laetitiae in tabernaculis justorum alleluia alleluia alleluia
Tristitia vestra alleluia vertetur in gaudium alleluia
Vita sanctorum*
Laetamini in domino*
O crux gloriosa o crux adoranda o lignum pretiosum et admirabile signum per quod et diabolus est victus et mundus Christi sanguine redemptus alleluia