Solve jubente deo terrarum Petre catenas qui facis ut pateant caelestia regna beatis
Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis dicit dominus Simoni Petro
Christum regem regum adoremus dominum qui martyrio crucis beatum glorificavit Petrum apostolum
Petrus et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam
Claudus quidam cum vidisset Petrum et Joannem coepit rogare eos ut eleemosynam acciperet
Argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do
In omnem terram*
Simon Petre antequam de navi vocarem te novi te et super plebem meam principem te constitui et claves regni caelorum tradidi tibi
Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum et in caelis
Si diligis me Simon Petre pasce oves meas domine tu nosti quia amo te et animam meam pono pro te
Si oportuerit me mori tecum non te negabo
Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam et tibi dabo claves regni caelorum