Quodcumque ligaveris*
In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula in pace
Exsiliens claudus et ambulabat et intravit cum illis ambulans et laudans deum
Vidit populus claudum ambulantem et laudantem deum et repleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi
Domine si tu es jube me venire ad te super aquas et extendens manum apprehendit eum et dixit Jesus modicae fidei quare dubitasti
Cumque vidisset ventum validum venientem timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens domine salvum me fac
Surge Petre et indue te vestimentis tuis accipe fortitudinem ad salvandas gentes quia ceciderunt catenae de manibus tuis
Angelus autem domini astitit et lumen refulsit in habitaculo carceris percussoque latere Petri excitavit eum dicens surge velociter
Tu es pastor ovium princeps apostolorum tibi tradidit deus omnia regna mundi et ideo traditae sunt tibi claves regni caelorum
Petrus autem servabatur in carcere et oratio fiebat pro eo sine intermissione ab ecclesia ad deum