Nostros piis cum canticis fletus benigne suscipe quo corde puro sordibus te perfruamur largius
Lumbos jecurque morbidum tu caritatis ignibus accincti ut adsint perpetim (...)
Ut quique horas noctium nunc concinendo rumpimus donis beatae patriae ditemur omnes affatim
Praesta pater*
Aurora jam spargit polum terris dies illabitur lucis resultat spiculum discedat omne lubricum
Fantasma noctis decidat mentis reatus subruat quicquid tenebris horridum nox attulit culpe cadat
Ut mane illud ultimum quod prestolamur cernui in lucem nobis effluat dum hoc canore concrepat
Deo patri*
Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta
Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans Evae nomen
Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce
Monstra te esse matrem sumat per te preces qui pro nobis natus tulit esse tuus
Virgo singularis inter omnes mitis nos culpis solutos mites fac et castos
Vitam praesta puram iter para tutum ut videntes Jesum semper collaetemur
Sit laus deo patri summum Christo decus spiritui sancto tribus honor unus amen