Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans nomen Hevae
Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle bona cuncta posce
Monstra te esse matrem sumat per te precem qui pro nobis natus tulit esse tuus
Virgo singularis inter omnes mitis nos culpis solutos mites fac et castos
Vitam praesta puram iter para tutum ut videntes Jesum semper collaetemur
Sit laus deo patri summo Christo decus spiritui sancto tribus honor unus | Amen
Mysterium ecclesiae hymnum Christo referimus quem genuit puerpera verbum patris in filio
Sola in sexu femina electa es in saeculo et meruisti dominum sancto portare in utero
Vates antiqui temporis praedixerant quod factum est quia virgo conciperet et pareret Emmanuel
Mysterium hoc magnum est Mariae quod concessum est ut deum per quem omnia ex se videret prodere
Gloria tibi domine gloria unigenito una cum sancto spiritu in sempiterna saecula | Amen