Vere gratia plena es et gloriosa permanes quia ex te nobis natus est Christus per quem facta sunt omnia
Pastores qui audierunt gloriam de cantaverunt cucurrerunt in Bethleem natum videre dominum
Sic magi ab ortu solis per stellae judicium portantes typum gentium primi offerunt munera
Rogemus ergo populi dei matrem et virginem ut ipsa nobis impetret pacem et indulgentiam
Gloria tibi domine gloria unigenito una cum*
Christe redemptor omnium conserva tuos famulos beatae semper virginis placatus sanctis precibus
Beata quoque agmina caelestium spirituum praeterita praesentia futura mala pellite
Vates aeterni judicis apostolique domini suppliciter exposcimus salvari vestris precibus
Martyres dei inclyti confessoresque lucidi vestris orationibus nos ferte in caelestibus
Chorus sacratus virginum electorumque omnium simul cum sanctis omnibus consortes Christi facite
Gentem auferte perditam credentium de finibus ut Christi laudes debitas persolvamus alacriter