Voce quidem de caelo lapsa cuidam insinuat praesuli dignum episcopatu Nicolaum
Quadam die tempestate saevissima quassati nautae coeperunt sanctum vocare Nicolaum et statim cessavit tempestas
Mox illis clamantibus apparuit quidam dicens eis ecce adsum quid vocastis me
Pontifices almi divina revelatione laetificati Nicolaum tunc praesulem devotissime consecraverunt
Sanctus quidem triticum quod a nautis postulaverat acceptum et sagacitate distribuere et augeri precibus impetravit
Muneribus datis neci sunt juvenes innocenter addicti quibus domini servus fuit vitae praesidium festinanter
Innocens manibus et mundo corde sanctus iste a domino benedictionem meruit accipere
Domine deus te decet hymnus qui sanctum Nicolaum elegisti et in atriis tuis habitare fecisti
Quasi cedrus multiplicatus beatissimus pontifex Nicolaus per virtutum suarum opera florebit ut palma
Audiens Christi confessor trium juvenum innocentum necem praecucurrit quantocius ad locum quo fuerant plectendi et liberavit eos
Statimque solutos a vinculis usque ad praetorium consulis secum adduxit