Summe dei praesul Nicolae tuam catervam protege namque credimus tuis precibus nos semper esse salvandos
Qui tres pueros morti deditos illaesos abire fecisti tuis laudibus instantem conserva plebem
Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis
Vigilate ergo quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit
Beatus Nicolaus pontificatus infulis decoratus talem se exhibuit ut ab omnibus amaretur
Aecclesiae sanctae frequentans limina sacro pectori mandata condebat sagaciter
Infantia teneriori decursa corpus jejuniis macerabat
Sancte et juste vivendo ad honorem sacerdotii meruit revelari divinitus
Sancte Nicolae confessor domini pretiose adesto nostris precibus pius ac propitius
O Christi pietas omni prosequenda laude qui sui famuli merita longe lateque declarat nam ex tumba ejus oleum manat cunctosque languidos sanat