Christus factus est pro nobis oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
Sicut ovis ad occisionem ductus est et dum male tractaretur non aperuit os suum traditus est ad mortem ut vivificaret populum suum
In pace factus est locus ejus et in Sion habitatio ejus
O mors ero mors tua morsus tuus ero inferne
Plangent eum quasi unigenitum quia innocens dominus occisus est
Attendite universi populi et videte dolorem meum
A porta inferi erue domine animam meam
O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor sicut dolor meus
Collocavit me in obscuris R. Sicut mortuos saeculi
Mulieres sedentes ad monumentum lamentabantur flentes dominum
Sepulto domino signatum est monumentum ponentes milites qui custodirent eum
Ululate pastores et clamate aspergite vos cinere quia completi sunt dies domini
Videbunt in quem transfixerunt et plangent super eum omnes tribus terrae