Joseph ab Arimathia petivit corpus Jesu et sepelivit eum in sepulcro suo
Kyrie eleison*
Qui passurus advenisti propter nos
Domine miserere*
Christus dominus factus est oboediens usque ad mortem
Qui prophetice prompsisti ero mors tua o mors
Christus dominus*
Qui expansis in cruce manibus traxisti omnia ad te saecula
Vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalena et altera Maria videre sepulcrum alleluia
Et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim domini descendit de caelo alleluia
Erat enim aspectus ejus sicut fulgur vestimenta ejus candida sicut nix alleluia
Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui alleluia
Venite et videte locum ubi positus erat dominus alleluia alleluia
Cito euntes dicite discipulis quia surrexit dominus alleluia
Alleluia exsurge domina alleluia exurgam diluculo alleluia alleluia