Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile et unus pastor alleluia
Modicum et non videbitis me dicit dominus iterum modicum et videbitis me quia vado ad patrem alleluia alleluia
Quid est hoc quod dicit nobis modicum nescimus quid loquitur alleluia
Amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium alleluia
Iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum alleluia et gaudium vestrum nemo tollet a vobis alleluia
Tristitia implebit cor vestrum alleluia sed tristitia vestra vertetur in gaudium et gaudium vestrum nemo tollet a vobis alleluia alleluia
Tristitia vestra alleluia vertetur in gaudium alleluia
Vado ad eum qui misit me sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum alleluia
Ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam nisi ego abiero paraclitus non veniet alleluia
Dum venerit paraclitus spiritus veritatis ille arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio alleluia