Adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo cum autem venerit ille spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem alleluia
Cum autem venerit ille spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem et quae ventura sunt annuntiabit vobis alleluia
Non enim loquetur a semetipso sed quaecumque audiet loquetur sed quae ventura sunt annuntiabit vobis alleluia
Ille me clarificabit quia de meo accipiet et annuntiabit vobis alleluia
Usque modo non petistis quidquam petite et accipietis alleluia
Petite et accipietis ut gaudium vestrum plenum sit ipse enim pater amat vos quia vos me amastis et credidistis alleluia
Exivi a patre et veni in mundum alleluia iterum relinquo mundum et vado ad patrem alleluia alleluia alleluia
Ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget alleluia
Omnis qui petit accipit et qui quaerit invenit pulsanti aperietur alleluia
Si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis pater vester de caelo dabit bona petentibus se alleluia