Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris
Sicut cedrus exaltata sum in Libano et sicut cypressus in monte Sion quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris
Et sicut cinnamomum et balsamum aromatizans
Diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te deus in aeternum
Specie tua et pulchritudine tua intende prospere procede et regna
Quae est ista quae processit sicut sol et formosa tamquam Jerusalem viderunt eam filiae Sion et beatam dixerunt et reginae laudaverunt eam
Specie tua*
Adjuvabit eam*
Sicut laetantium*
Gaude Maria virgo*
Dignare me*
Post partum virgo*
Beatam me dicent omnes generationes quia fecit mihi dominus magna quia potens est et sanctum nomen ejus