Paradisi porta per Evam cunctis clausa est et per Mariam*
Ave Maria gratia plena dominus tecum
Assumpta est Maria in caelum gaudent angeli laudantes benedicent dominum
Maria virgo assumpta est ad aethereum thalamum in quo rex regum stellato sedet solio
In odore unguentorum tuorum currimus adolescentulae dilexerunt te nimis
Benedicta filia tu a domino quia per te fructum vitae communicavimus
Pulchra es et decora filia Jerusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
Quae est ista quae ascendit sicut aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut castrorum acies ordinata
O quam pulchra es casta generatio cum claritate
Oculi tui sancta dei genetrix sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis alleluia
Revertere revertere Sunamitis revertere revertere ut intueamur te
Vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum alleluia alleluia
Quam pulchra es amica mea quam pulchra es et decora oculi tui columbarum alleluia
Nigra sum sed formosa filia Jerusalem ideo dilexit me rex et introduxit me in cubiculum suum