Cujus os plenum erat amaritudine impie suadens et vane
Amabilis deo puella patrum inquit accepi traditione deos gentium daemonia esse ideo mihi ut eis sacrificem non poteris per suadere
Quia omnes confundantur qui eos adorare non verentur
Praeses Datianus minister iniquitatis crudelissimus ad beatam virginem Fidem aut inquit diis sacrificabis aut diversis te faciam interire tormentis
Illa se pro Christo mortificari et ut ovem occisionis cupiente aestimari
Requisita a ministris sacra dei virgo Fides undique se signo crucis munuit seque sponte requirentibus obtulit
Orabat quoque dominum ut sibi sermonem praeberet commodum quem ante sevientem apte proferret tyrannum
Igitur imperterrita virgo sanctae crucis armata vexillo roborante se spiritu sancto Hilari perrexit animo
Impius judex Datianus nimio furore succensus sanctam Fidem lecto aeneo super poni et per quattuor partes extensae ignem jussit sub poni
Ut ejus corpus tenerum tam crudele disperderet supplicium