Browse Chants | Cantus Manuscript Database

Browse Chants

Displaying 1-8 of 8 chants
Siglum Folio Incipit / Full text Feast CantusID Mode
CH-SGs 388 322 1 Sanctissima Christi virgo et martyr

Sanctissima Christi virgo et martyr Fides ultro candentem conscendens craticulam secundum praesidis jussum extenditur et per flammeam cratim pro voluitur

Fidis M R 3.2 602929 ? Image
CH-SGs 388 322 2 Quia igne sancti spiritus urebatur

Quia igne sancti spiritus urebatur interius per nihilo duxit quod exterius

Fidis M V 01 602929a ? Image
CH-SGs 388 322 3 Multi paganorum sanctae Fidis compuncti

Multi paganorum sanctae Fidis compuncti constantia colla ab idolorum solventes cultura crediderunt in dominum Jesum Christum et gloriosum consecuti sunt martyrium

Fidis M R 3.3 602930 ? Image
CH-SGs 388 322 4 Non timentes occisores corporum quibus

Non timentes occisores corporum quibus pro Christo mori erat lucrum

Fidis M V 01 602930a ? Image
CH-SGs 388 322 5 Sancta Fides gaude jam sponsi

Sancta Fides gaude jam sponsi vox sonat ad te pulchra es amica mea suavis et decora sicut cortex mali punici sic genae tuae comae capitis tui sicut purpura regis quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis

Fidis M R 3.4 602931 ? Image
CH-SGs 388 322 6 Statura tua assimilata est palmae

Statura tua assimilata est palmae odor tuus sicut malorum guttur tuum ut vinum optimum

Fidis M V 01 602931a ? Image
CH-SGs 388 322 7 Gloriosa dei martyre Fide viriliter

Gloriosa dei martyre Fide viriliter in agone decertante sanctus Caprasius qui sub quadam rupe persecutionem declinabat cuncta quae intra muros gerebantur prospiciebat

Fidis L A 1 206519 1 Image
CH-SGs 388 322 8 Ab ipsius igitur rupis eminentia

Ab ipsius igitur rupis eminentia vidit sanctam martyrem super carbonum incendia impiorum graviter torreri sevitia

Fidis L A 2 206520 2 Image
Page 1 of 1