Justi confitebuntur nomini tuo et habitabunt recti cum vultu tuo
Beati qui persecutionem*
Absterget deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum et jam non erit amplius neque luctus neque clamor sed nec ullus dolor quoniam priora transierunt
Verbera carnificum non timuerunt sancti dei morientes pro Christi nomine ut heredes fierent in domo domini
Justorum animae*
Justi autem*
Exsultent justi*
Laetamini in domino*
Justorum autem animae in manu dei sunt
Et non tanget illos tormentum malitiae
Justi autem in perpetuo vivent
Et apud dominum est merces eorum
Exsultent justi in conspectu dei
Et delectentur in laetitia
Laetamini in domino et exsultate justi
Et gloriamini omnes recti corde
Justus germinabit*
Qui vult venire post me abneget semetipsum tollat crucem suam et sequatur me dicit dominus
Regem sanctorum*