In lege domini fuit voluntas ejus die ac nocte
Praedicans praeceptum domini constitutus est in monte sancto ejus
Voce mea ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo
Scuto bonae voluntatis*
In universa terra*
Iste sanctus pro lege dei sui certavit usque ad mortem et a verbis impiorum non timuit fundatus enim erat super firmam petram
Iste est qui contempsit vitam mundi et pervenit ad caelestia regna
Justus germinavit sicut lilium et florebit in aeternum ante dominum
Plantatus in domo domini in atriis domus dei nostri
Desiderium animae ejus tribuisti ei domine et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum
Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso
Justus dominus et justitias dilexit aequitatem vidit vultus ejus
Habitabit in tabernaculo*
Posuisti domine super caput ejus coronam de lapide pretioso
Iste pauper clamavit et dominus exaudivit eum
Beatus quem elegisti*
Justus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur