In omnem terram exivit*
Valde honorandus est beatus Joannes qui supra pectus domini in cena recubuit cui Christe in cruce matrem virginem virgini commendavit
Virgo est electus a domino atque inter ceteros magis dilectus
In illo die suscipiam te servum meum et ponam te sicut signaculum in conspectu meo quoniam ego elegi te dicit dominus 1---k---nnL--n---nlnlkl--lk---
In tribulatione invocasti me et exaudivi te et liberavi te 1---kn---n--n--n--n--nm--nonm-nmlk---ln---ml--no--n---n---
Qui vicerit faciam illum columnam in templo meo dicit dominus et scribam super eum nomen meum et nomen civitatis novae Jerusalem
Vincenti dabo edere de ligno vitae quod est in paradiso dei mei
In ferventis olei dolium missus Joannes apostolus divina se protegente gratia illaesus exivit
Propter insuperabilem evangelizandi constantiam exsilio relegatus divinae visionis et allocutionis meruit crebra consolatione revelari